monumenta.ch > Hieronymus > 18
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XVII <<<     >>> XIX

CAPUT XVIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et dixit ei: Festina, tres mensuras farinae similae commisce. Quia tres mensurae absolute hic dictae videntur, et est incerta mensura: propterea addidi, quod in Hebraeo tria sata habeat, id est tres amphoras: ut idem mysterium et hic, et in Evangelio, ubi mulier tria sata farinae fermentare dicitur, cognoscamus.
2 Dixit autem: Revertens veniam ad te in tempore hoc, et in hora, et habebit filium Sara. Pro hora, vitam legimus in Hebraeo: ut sit ordo vel sensus: Revertar ad te in tempore vitae: quasi dixerit, si vixero, si fuerit vita comitata: haec autem ἀνθρωποπάθως, quomodo et caetera.
3 Risit autem Sara in semetipsa, dicens: Necdum mihi factum est usque nunc, et dominus meus senex est. Aliter multo legitur in Hebraeo: Et risit Sara in semetipsa, dicens: Postquam attrita sum, et facta est mihi voluptas? Simul nota quod ubi nos posuimus, voluptatem EDEN scriptum est in Hebraeo. Symmachus hunc locum ita transtulit: Postquam vetustate consenui, facta est mihi adolescentia?
4 Et dixit: Numquid est, Domine, si loquar? Quod Graece scriptum est, μήτι, Κύριε, ἐὰν λαλήσω. Secundo Abraham est locutus ad Dominum: quod non videtur manifeste sonare quid dicat. In Hebraeo igitur planius scribitur: Ne, quaeso, irascaris, Domine, si locutus fuero. Quia enim videbatur interrogans, Dominum arctare responsione, temperat praefatione quod quaerit.